monumenta.ch > Hieronymus > Psalmi, 5 > sectio 70 > bnfGrec107.253 > csg68.255 > cpl1661.79 r > sectio 71 > 1
>>> Isidorus, Differentiae, 2, II

DIFFERENTIA PRIMA SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Inter Deum et Dominum ita quidam definierunt, ut in Dei appellatione Patrem, in Domino Filium intelligerent. Scriptura autem sacra utrumque et Deum affirmat et Dominum.
2 Sed tamen invicem haec vocabula discernuntur. Primum enim naturae nomen est pertinens ad amorem; secundum potestatis, congruens ad timorem. Denique ex Dei vocabulo adverte quid diligas, ex Domini appellatione cognosce quid metuas.